UMBO

UMBO
UMBO
ex Graeco ἄμβων, Aeol. ὄμβων, idem cum Umbilico, quae vox indidem orat. Hinc, quos in cylindris, qui non nullis ex beryllis fiebant, umbilicos Plinius, l. 37. c. 5. Solinus umbones, appellat, duo nempe utrinque capita, quae tales aurô comprehendere
solebant, uti diximus supra. Et quos umbilicos in clypeis Tertul lianus de Cultu Foem. Vos vero adicitis ad pondus colluras quasdam vel scuti umbilicos cervicibus adstruendos, alii umbones itidem vocitant. Quod et in gemmis usu venire, retro diximus. Inde ἄμβιξ, olla, Graecis et ἄμβων, ampullarum venter, ab umbilicato tumore: atque hinc lapideus suggestus, rotundus instar turris, unde legebantur S. Scripturae ad Populum et sermo praedicabatur, cuius descriptionem habes luculentam, apud Paulum Silentiar. Poemate, cui tit. Ε῎κφρασις τοῦ Α῎μβωνος. Vide supra quoque, voce Ambo. Addo hîc saltem, non in eo solum sacras has actiones obitas, sed et post eum, propter eos qui in extrema parte stabant, finitâ liturgiâ, orationem recitari consuevisse, quae ἐυχἠ ὀπιςθάμβωνος hinc dicta erat, quasi σφραγίς πάντων τῶ αἰτη μάτων καὶ ἀνακεφαλαίωσις τακτικὴ, πρέπουσα τοῖς πρώτοις καὶ τιμιωτέροις ἐπιλόγοις, sigillum omnium petitionum, et summa ordine repetita, conveniens primis et pretiosioribus epilogis, ut ait Germanus Constantinopolitanus, Histor. Eccl. p. 179. apud Io. Casparum Suicerum, Thes. Eccl. in voce Ο᾿πιςθάμβωνος. Apud Martialem, l. 3. Epigr. 46. v. 5.
In turbam incideris; cunctos Umbone repellet;
vox de cubito quibusdam intelligitur, quô turba obiva, haud secus ac umbone hostes, repellitur: Et favet Luciani Crito, πολλοὺς παραγκωνισάμενος καὶ τὸ ἑωθινὸν χαῖρε εἰπών, ac Iuvenal. Sat. 3. Hic cubito ferit. Vide quoque Turnebum, Adversar. l. 13. c. 15. et l. 22. c. 7. et 9. Comici ὠλεκρανίζειν dixêre, ab ὠλένη cubitus, et κράνον aut κράνος, cubiti aut brachii extremum, ut videre est apud Pollucem, l. 2. c. 4. Sed Musambertius de Umbone Togae intelligit: qui quid proprie fucrit, acriter inter se disceptant Ioh. Frid. Gronovius, et Octav. Ferrarius, ut videre est in Epistolis illorum ἀμοιβαίαις, quas hic Operi suo inseruit de Re Vestiaria Part. 1. l. 1. c. ult. Et quidem Ferrarius, concedens Togae Umbonem idem fuisse Macrobio et Tertulliano, quod Baltheum Quintilianus vocat, in Togis communibus Umbonem intelligit sinum rugis ac plicis fortuitis protuberantem, neque illum a sinu in vulgari Toga distinctum fuisse contendit: imo nec aliud quid fuisse, quam regas et plicas utriusque sinus, tam illas, quae de faucibus ad sinistrum brachium cadebant, quam quae de inferiori Toga eodem brachiis subducta cogebantur. Quod probat ex Persio, qui candidum Umbonem appellat, Sat. 5. v. 33. Togae purae, depositâ Praetextâ: In praetexta, inquiens, candidus esse non poterat, sed purpureus, sive purpurâ distinctus: ergo extrema Togae ora, quae sola purpurâ praetexebatur, pars Umbonis erat, ea scil. quae brachiô sinistrô ad pectus subducebatur; Nulla in sinu superiore purpura, aut alibi, quam in ima ora. Quare, si praetextatus quis sinistro brachio togam demisisset, purpureas Umbo non fuisset: quae clare evincunt, Umbonem etiam ex rugis inferioris sinus fuisse confectum. In universum ergo brachiô intra Togam cohibitô, null sinus fuêre, nullae rugae, quales erant antiquissimorum Togae: brachio dein dextero atque humero exserto Togae pars superior, quae dextram humerum, dextramque poctoris partem velâsset, si brachium non exsereretur, a faucibus deiecta cadebat in pectus, nec cadere poterat, nisi complicata in rugas, hic Sinus superior fuit: Ad has rugas aliae accedebant, quas nempe Togae ima ora brachio subducta reddebat, qui Sinus inferior. Utrarumque rugarum aggestio ac conglobatio protisberans clypei Umboni similis erat, unde Umbo Persio. Tertullianum vero, Umbonem a sinu distinctum facientem, centrum videl. et nodum artificem coeuntium plicarum, ibidem, refellit. Vide quoque eiusd. libri c. 6. et Salmas. ad Tertull. nec non supra aliquid voce Sinus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • UMBO — OTTO UMBEHR dit (1902 1980) Il est sans doute bien commode de distinguer, dans l’œuvre du photographe allemand Umbo, le travail de photojournaliste qui l’accapara sa vie durant de son œuvre personnelle, essentiellement celle qu’il réalisa au… …   Encyclopédie Universelle

  • Umbo — (* 18. Januar 1902 in Düsseldorf; † 13. Mai 1980 in Hannover; eigentlich Otto Maximilian Umbehr) war ein deutscher Fotograf und Fotojournalist. Umbo gilt neben László Moholy Nagy als der bedeutendste Fotograf des Bauhauses. Er ist Bauhaus Schüler …   Deutsch Wikipedia

  • Umbo — may refer to: *A shield boss *The Umbo of tympanic membrane a part of the human body *Umbo is the (often somewhat protruding) part of a Bivalve shell which was formed when the animal was a juvenile *Umbo was the name used by the German… …   Wikipedia

  • Umbo — Nombre de nacimiento Otto Maximilian Unbehr Nacimiento 18 de enero de 1902  Alemania, Düsseldorf …   Wikipedia Español

  • Umbo — Um bo, n.; pl. L. {Umbones}, E. {Umbos}. [L.] 1. The boss of a shield, at or near the middle, and usually projecting, sometimes in a sharp spike. [1913 Webster] 2. A boss, or rounded elevation, or a corresponding depression, in a palate, disk, or …   The Collaborative International Dictionary of English

  • umbo — ÚMBO s. n. 1. garnitură metalică centrală a unui scut. 2. protuberanţă. (< lat. umbo) Trimis de raduborza, 15.09.2007. Sursa: MDN …   Dicționar Român

  • umbo — 1921, from L. umbo shield boss, knob, projection …   Etymology dictionary

  • Umbo — (lat.), 1) was rund od. kegelförmig über einen Gegenstand hervorragt; 2) bes. der Buckel am Schild, s.d. S. 175; 3) das Zusammenfassen der Falten der Toga zu einem Knoten od. einer Wulst …   Pierer's Universal-Lexikon

  • umbo — parte saliente en el centro de una superficie redonda, especialmente de la membrana timpánica en el punto de inserción del mango del martillo Diccionario ilustrado de Términos Médicos.. Alvaro Galiano. 2010 …   Diccionario médico

  • umbo — [um′bō] n. pl. umbones [um bō′nēz] or umbos [L, akin to umbilicus,NAVEL] 1. the boss, or knob, at the center of a shield 2. something resembling this; specif., a) the elevation beside the hinge on each half of a bivalve shell b) the prominence on …   English World dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”